- ANNONAE Praefectus
- ANNONAE PraefectusRomae extraordinarius fuit Magistratus, ab Aedili Cereali, qui ordinarius erat, distinctus. Fuit eius munus, videre ne plebs annonae caritate ac inopiâ laboraret, verum ut panis suppeteret affatim, pondereque iustô ac munditie debitâ veniret. Itaque, si quid ad annonam pertinens, commissum erat, cognoscebat. Mentio eius fit a Livio l. 4. c. 12. et alibi. Gessit hunc Magistratum Cn. Pompeius M. eô annô, quô Cicero revocatus est ab exilio, ut constat eius ex Orat. pro Domo. Fuit autem primo in urbem annona illata, ex Sicilia et Sardinia, quae proin Horrea populi Romani dici amârunt. Auctâ postea Republ. prolatôve sub Consulibus Imperiô, ex Africa, domitâ iam Carthagine: sub primis Imperatorib. ex Aegypto, denique declivi iam Principatu, aut potius divisô, e Gallia frumenta in urbem, ad Populi annonam, convehebantur. D. Ausonius in urbib. Narbo v. 21.--- Toto tibi navigat orbe cataplus.Inprimis vero Alexandrinae frumentationes nobiles fuêre, etiam apud Graecos, ut patet ex Athenaeo Dipnosophist. 11. cumque reliqua navigia, quae ex Africa sub Augusto in Italiam commeabant, Capreas insul. transitura, velô solô contentae essent, Alexandrinis etiam suppara addere fuit permissum. Sed et ex Hispania fruges petitae, Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 406.Teutonicus vomer, Pyrenaeique iuvenciSudavêre mihi; segetes mirantur IberasHorrea: nec Libyae senserunt damna rebellis,Fam transalpinâ contenti messe Quirites.Ex his igitur provinciis advecta annona navibus onerariis, dein imponebatur caudicariis navibus, ut per Tiberim in urbem inferretur. Hinc Cappella de Nupt. Merc. Philolog. ad ostia, inquit, Tiberina naves onerariae appellant: dicebanturque qui istiusmodi navigiis praeerant, Codicarii, sive Caudicarit, ut ex inser. lapidis antiqui patet: Mensores Portuenses, quibus vetus fuit cum Caudicariis diuturnumque certamen. Advectam iam Mensores hi in publica horrea inferebant: quae vel pensilia erant, in editiori villae parte, vel subterranea; quorum illa Vitruvius l. 6. c. 9. sublimia, haec Plinius l. 18. c. 30. defossa vocat: quibus et ex tabulis ligneis mobilia fuisse, addendum ex Scaevola IC. l. 60. ff. de acquir. rer. dom. Itaque, nisi ex horreis publicis distribueretur frumentum, esuriebat civitas. Unde crudele illud Caligulae factum, cum nonnumquam horreis praeclusis famen populo indixit, Sueton. in eo c. 26. Inde annona efferebatur et populo dividebatur, vel per Praefectum frumenti dividendi, qui dicebatur annonam dividere et dare, et praeterea regere, vel per Aediles. Neque vero semper annona frumentum erat, sed interdum arctiore in penuria panis dividebatur. Quod si annona defecisset, ut nec in horreis publicis frumentum, nec gradibus panis suppeteret, saepe oriebantur seditiones, et ab indignante famelicaque plebe, petebantur lapidibus ii, quibus id negotii incumbebat. Lucanus Pharsal. l. 3. v. 55.--- --- Irarum causas et summa favorisAnnonae momenta trahi; namque asserit urbesSola fames, emiturque metus, cum segne potentesVulgus alunt.Victor in Antonino Pio, sub sin. Cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus peteretur. Ideoque cum arctissima fuit annona, ut loquitur Sueton. in Galba cap. 7. lenitate suâ Imperatores subvenire solebant et commeatuum in urbem subvehendorum curam alicui permittere, Symmachus l. 10. Ep. 31. quod tunc gratuitum et sine pretio, imo interdum et sine mensura hi conferebant, ad aucupandum popularis gratiae favorem. Quemadmodum autem pecunia ad stateram pendi, non numerari, consueverat olim, ita frumentum plebi dividendum, tesserâ frumentariâ datâ, non mensurâ, sed pondere primitus erogabatur. Hinc in legg. Xviral. Vincto farris libra in singulos dies datur. et Horatius l. 1. Sat. 5. v. 68.--- --- --- Cui satis unaFarris libra foret. etc.Plura supra, et apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 7. c. 38. Vide quoque Comes annonae infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.